Tunc ascenderunt apostoli in coenaculum, ubi manebant, scilicet Petrus et Jacobus, Joannes et Andraeas, et alii. Et mutatur hic series catalogi. Solent enim apostoli in catalogo in hunc modum combinari: Petrus et Andraeas, Jacobus et Joannes. Forte et alibi ita combinantur pro carnis affinitate. Hic autem pro meritorum paritate, quia intellexit Lucas in spiritu pares esse in merito Petrum et Joannem, quia forte prae caeteris dilexerunt. Unde et prae aliis simul ad monumentum cucurrerunt. Et erant omnes unanimiter perseverantes in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, quae a mulieribus distinguitur, quia non potest proprie dici mulier, quasi mollier, id est mollitiem passa. Interdum tamen mulier pro sexu, non pro corruptione ponitur, ut ibi: Quid mihi, et tibi est mulier. Et fratribus ejus, quod de illis debet intelligi, de quibus ante passionem dictum est. Neque enim fratres ejus credebant in eum, nunc autem credebant. Nota quod dictum est, perseverantes in oratione, et non est addictum de jejunio. Quidam tamen a festo Ascensionis, usque ad Pentecosten jejunant exemplo apostolorum, quos aiunt in spatio illo jejunasse, quia in Evangelio dictum est: Venient dies, in quibus auferetur sponsus ab eis, et tunc jejunabunt, et potuit ita esse, hic tamen non habetur.